Liber Regum Tertius*

Caput 7: Versus 15

Et finxit.BED. ubi supra, cap. 18.Columna ante fores templi decem et octo cubitis alta est, etc., usque ad a recta via qua ad promissam patriam gradimur, ulla in parte declinemus.Decem,etc. Ter enim seni decem et octo faciunt: tria, scilicet ad fidem pertinent propter Trinitatem; sex ad operationem, quia sex diebus factus est mundus, tria per sex multiplicantur, cum justus ex fide vivit et cognitionem piae fidei cumulat exsecutione bonae actionis.Et linea.BEDA, ibid.Norma apostolicae institutionis ambit columnam utramque, cum doctor Judaeis vel gentibus praedicare missus, ea tantum facere curat et docere, quae per apostolos accepit et didicit Ecclesia. Nam qui aliter docere, vivere vel praedicare voluerit, et apostolica decreta spernere vel pro libito suo nova statuere, non est columna in templo Dei: quia dum apostolica instituta sequi contemnit, vel exilitate inertiae, vel elationis grossitudine duodecim cubitorum lineae non convenit.
(* Traductions européennes)